Tommaso Campanella, De sensu rerum, p. 172
et duras partes per admistam tenuitatem disponit ad mollitiem.
Sicuti
cothurnix ab accipitre interfecta tenera est magis, quam aliae
cothurnices,
quoniam timore collecti spiritus introrsum relaxarunt ac
mollierunt
carnem: Omnis enim fibra propriam duritiem relaxat. Sanguis
quoque
destillatus ex vitula, capreolo, pullis gallinaccio, aliisque
confert multum:
nutrimentumque candidum et leve radicali humido
convenit mirifice, ut conditio
ciborum ex odoriferis spiritui; et
omnia animalia adolescentia, et olera teneriora
comprobantur. Sapienter
Fl. Iosephus scribit priscos seculi patres per physicam et
Astrologiam
vitam diuturnam vixisse. Palam quidem est, magum posse
vitam artibus
praefatis producere. Quibus adde purgationes excrementorum
necessarias purgativis
interdum cibis, et lenibus pharmacis
interius mundantibus spiritum et carnem et
sanguinem. Exterius
vero per sudores et unctiones pretiosorum oleorum et vina et
blanda
aromata interius exteriusque ita ut tota temperies immutetur
iuxta
arcanum quod hic scribere non datur, semper habita ratione
temperiei:
Siccis enim calidisque cibus convenit multus et
crassiusculus:
Phlegmaticis pinguibus, siccus, levis, subacidus:
melancholicis
albus subdulcis pinguis facilisque ut dictum est. At vero
exercitium
vitae omnino maximeque prodest. Non enim purgantur excrementa,
nec
roborantur membra, nec ventilantur spiritus absque ipso. Otium
producit cruditatem,
unde distillatio et inflatio, ex quibus oritur podagra,
chiragra, gonagra, sciatica,
somnolentia, spasmus, palliditas,
dolores colici, tumores et, saepe hydropisis:
nimius labor inflammationem,
ariditatem, dissolutionem membrorum, luxationem,
acrimonias,
corrosiones; exercitio ergo inter utrumque vitium medio utendum.
Nec
nisi eo, quo omnia membra simul laborant, et roborantur,
sicut ludus pilae et
armorum: nam cursus crura tantum roborat;
ferraria ars brachia, et aliae aliud. Quae
autem membra exercitio
vacant trahunt ad se aliorum morbos. Sed nunquam corpus sine
ingenio
exercebis et ne fias praeda haeresiarcharum, et Sophistarum
et
Empiricorum medicorum: nec animam sine corpore, ne sis praeda
medicorum et
athletarum et armatorum. Tandem victoria spiritus
super corpus vitam servat
diutinam; proptereaque temperati moribus
antiqui monachi modico contenti cibo
digestioni apto, passionibus
vehementibus liberi, vitam vixere diuturnam. Post hunc
librum
scripsi septem Medicinales. ibi vide.